Pagina en Facebook Galeria en Flickr Nuestro Blog
Sitio Oficial del Ayuntamiento de Panticosa
Nuestro Pueblo // Documentación Histórica // 1328, abril, 3. Zaragoza. Sig. 179-2
1328, abril, 3. Zaragoza. Sig. 179-2
1328, abril, 3. Zaragoza. Sig. 179-2
1328, abril, 3. Zaragoza. Sig. 179-2 (Reverso)

Alfonso IV confirma el privilegio concedido a los hombres del Valle de Tena por su bisabuelo Jaime I y confirmado por su padre Jaime II en 1291.

 

Noverunt universi quod nobis Alfonso Dei gratia Regi Aragonum, Balentie, Sardinie et Corsice, Comiti Barchinone, Ideo parte hominum nostrorum vallis de Tena exhibita fuit quedam cartam confirmationis cuiusdam privilegii felicis memorie domini Jacobi Regis Aragonum proavi nostri indulti hominibus supradictis facere pro recolende memoria Dominum Jacobum. Regem Aragonum patrem nostri, sigillo suo appendicio communita, tenoris qui sequitur: "Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Sicilie, Maioricarum et Valentie ac Comes Barchinone confirmamus vobis hominibus Vallis de Tena presentibus et futuris privilegium vobis factum per dominum regem Jacobum bone memorie avum meum et ipsum vobis per dominum regem Petrum Clare memorie patrem nostrum confirmatum et omnia et singula qua in dicto privilegio continentur. Mandantes merinis, baiulis, justiciis, juratis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris per hanc confirmationem nostram firmam habeant et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione vobis solventibus et complentibus perpetuo omnia et singula nobis et nostris in predicto privilegio contenta. Data Cesarauguste quarto nonas octobris anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo". Qua quidem Carta nobis exhibita pro parte dictorum hominorum nobis excitit humile suplicatum ut cartam dicte confirmationis et contenta in ea confirmare de benignitate regia dignaremur. Nos igitur suplicationem predictarn favorabiliter inclinati per nos et nostros laudamus, approbamus, ratificamus ac etiam confirmamus hominibus supradictis cartam memoratam et contentam in ea prout prefati homines carta jamdicta et contentis in ea melius usi hactenus meriterunt. Mandantes per presentem universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus roborari.

 

Datus Cesarauguste tertio idus aprilis anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo octavo.

 

 

 

Sig+num Alfonsi Dei gratia rex Aragonum, Sicilie, Maioricarum et Valentie ac Comes Barchinone. Testes sunt:

 

Infans Raimundus Berengarii dicti Domini Regis frater, Montanarum de Prates comes. Reverendus Petrus Cesaraguste archiepiscopus, prefati domini regis cancellarius.

 

Jacobus Dominus de Exerica.

 

Eximinus Corneli dominus de Alfaxarino.

 

Luppis de Luna Aragonum maiordomus.

 

Sig+num mei Sanctii Lupi de Olmeda prefati domini regis scriptoris qui de mandato eiusdem hec scribi feci cum his rasis in linea III ubi dicit Petrum, clare et in V ubi scribit nobis privilegio.

 

 

 

 
Descarga de Archivos
AYUNTAMIENTO DE PANTICOSA © 2011-2017 || Aviso Legal - Site Map ||   Desarrollado por : Reset Internet